[15] EPISTOLA XV.

Reverendo ac Doctisimo Viro

D. ALBERTO PIGHIO,

Praeposito Ecclesiae S. Ioannis Trajectensis, tanquam fratri.

Reverende Domine, tanquam frater, &c.
Ex tuis literis Cal. Septemb. dat. cognovi te ex incommoda valetudine, in quam jamdiu incidisti, nondum plane emersisse, id quod mihi molestissimum fuit. Quamquam spero, cum ex eo die, duo fere menses sint elapsi, te jam pristinas vires recuperasse, quod quidem si non esset, pro mea in tuos benevolentia, te hortarer, ut tam Praeposituram S. Ioannis quam caetera Sacerdotia tua, in tuos nepotes, transferri curares: qua in re si mea opera apud S. N. D. egueris, satisfaciam, spero, omnibus. Quantum vero attinet ad aes alienum tuum, si ejus dissolvendi facultas in mea potestate esset posita, non laborares, & tamen quanvis S. D. N. multis, magnisque hoc tempore impensis, simul gravetur, non deero, tua merita, atque necessitates commemorare, & juvare rem tuam familiarem, quantum potero: ad summam nostrum studium in te tuaque, semper idem, qui fuit, extabit. Libellos tuos cum accepero, dicunt enim ad Cal. Ian. comparituros, libenter legam, ut facio tua omnia. Tu cura valetudinem tuam. Dat. Romae. VI. Cal. Novemb. MDXLII.

Uti frater

M. Car.lis S.tae Crucis.